Надежда Попова (congregatio) wrote,
Надежда Попова
congregatio

Споёмте!

В конгрегатских группах поделилась, и тут поделюсь, ибо прекрасно.
Телеграм-канал "Латынь по-пацански" сообщает: в Петербурге есть классическая гимназия № 610, где каждый год выпускной класс заказывает песню, которую преподаватели древних языков М. М. Позднев и В. В. Зельченко переводят на латынь, а хор учителей исполняет на последнем звонке. В этом году выбрали "Это всё" Шевчука.

NISI HAEC

Gelu pingit in vitro flores,
Pallent folia rore puro.
Lympha, morte fundoque cares.
Vale, mox abero.
Micam ignis post tot hiemes
Dum servamus, dum sumus vivi,
Quid peccarimus, ne numeres:
Haurit omnia gurges aevi.

Nisi haec,
Quid supererit, cum abero?
Nisi haec,
Nihil mecum feram.

En, Memoria nostras dapes
Lustrat flammam tenens manibus.
Tolle oculos, quidnam taces?
Nihil noveram te melius.
Luna nigra clamantes aves
In pariete cingit gyro.
Mihi voces susurra leves
Et madenti inscribe vitro.

Nisi haec,
Quid supererit, cum abero?
Nisi haec,
Nihil mecum feram.

Iam ex aequo maerores et spes
Satis bibimus: sicca calix.
Mihi luna imponit leges,
Sis in semper, amica, felix.
Nescit lacrimas provida mens:
Vita nostra nec vinum nec mel,
Mihi iter ferendum ingens,
Non recurret, quod fuit semel.

Nisi haec,
Quid supererit, cum abero?
Nisi haec,
Nihil mecum feram.
Tags: чужое_творческое
Subscribe

Buy for 50 tokens
Buy promo for minimal price.
  • Post a new comment

    Error

    Anonymous comments are disabled in this journal

    default userpic

    Your IP address will be recorded 

  • 8 comments